Item talk:Q22871

From Philobiblon
Jump to navigation Jump to search

Franckenau 1724: ANTONIUS DE BARAHONA ( VARAONA ET BARRAONA, sic enim varie in Codicibus manuscriptis Auctoris nomen apparet,) Petri de Gracia Dei inferius celebrandi ex sorore nepos; ita enim Hispanorum Sobrino heic accipiendum puto. Caroli V. Augusti Praeco seu Fecialis, Hispanice Faraute sive Rey de armas, Germanice Herold, Vir rerum suarum munerisque adprime gnaras, quod satis demonstrat insigne,quod congessit, de nobilibus Hispaniae familiis quibusdam opus Genealogico-Heraldicum.

ROSAL aliis VERGEL de nobleza inscriptum. Manuscriptum illud versatur in Bibliothecis, visuque perrarum est, & nec ejus vestigia nisi in paucissimis Genealogorum Hispanorum scriptis apparent. Meminerunt tamen, qui eo usi sunt, Gudiel (ψ) Argote Molina (ω) Joannes Florez de Ocariz (α) Ludovicus de Salazar & Castro. (β) Nos duplex novimus operis hujus exemplar apographum, alteram vidimus olim una cum Epistola Parahonae [!] mox recensenda, quae Codice praefixa est, in Regia Parisiensi Bibliotheca in fol. mediocris crassitiei volumine, notaturque illud in Catalogo manuscriptorum Bibliothecae hujus num. 10221, alterum similis crassitiei in folio, Indice Familiarum instructum coemit ex selecta B. Joannis Lucae Cortesii Bibliotheca Matriti beatus Dn. ab Ehrencron secumque in has oras attulit, qui & nostris id aliquandiu usibus concessit. Praeter hoc opus citatus modo Argote Molina alibi (γ) quoque mentionem facit scriptae à Barahona nostro.

EPISTOLAE de nobilibus urbis Beaciensis familiis ad Martinum Sanchez de Jodar Cathedralis Ecclesiae Beaciensis Cantorem, an. 1499•quam vix credo aliam esse ac diversam à citato alibi ab Argote Molina Barahonae opere.

DE LOS linages de Baeza. Exinde autem patria Beaciensem judicavit Barahonam Nicolaus Antonius (δ) cui & facile praebemus assensum. Honorificam caeteroquin ejusdem quoque mentionem fecit Joannes Bilches, itidem Beaciensis Jesuita in eleganti suo de Sanctis Giennensibus opere. (ε)

(ψ) Compendio de los Girones. fol, 3. b.
(ω) In notitia MSCtorum praemissa nobiliario Andalusiae.
(α) Nobiliario del reino de nueva Granada Tom. I, pag. 434. med.
(β) IN operibus suis passim, & MSCto saepius citato num. 76.
(γ) Nobleza de Andalusia Lib. 2 cap. 83, fol.205. pr.
(ε) Biblioth. Hispan. Tom. I. cit. pr.’’